CAESARIES

CAESARIES
CAESARIES
Graece κόμη κουριῶσα, a caedendo, hinc de viris tantum; et quidem de capite praecipue. Hanc Deo devovendi ritus, occurrit inter Naziraeatus Leges, Numer. c. 6. v. 5. Omnibus diebus voti Naziraatus sui novacula ne transito super caput eius (Naziraei) usque dum compleantur dies illi ----- sanctus esto, sinendo crescere comam, capillos capitis sui. Quod tanrâ religione observatum, ut nec unicum quidem pilum abradere vel evellere fas foret, nisi tempore voti peractô. Quô factô attondebantur oblarôque sacrificiô, votivam Caesariem, tamquam rem sacram, in peculiari Templi couclavi concremabant. Durabat autem votum fere ad certum tempus: quod si expreslum non foret, menstruum erat, uti Iudaei colligunt, ex Numer. c. 6. c. 5. Alia ratio nativorum fuit Naziraeorum, intei quales Simson primus erat, unus ex ultimis Israelitarum Iudicibus, Iudic. c. 13. v. 7. cui proin Caesaries in immensum crevit, ut in septem crines seu sertas distingui necesle habuerit, cincinni dicuntur Iudic. c. 16. v. 13. Qui dixit ei, si attexueris septem cincinnos capitis mei ad iugum textoris: et v. 19. accersivit quendam (Delila) ut abr aderet septem cincinnos capitis eius. Sed sertas proprie fuisle crinesque plexos, docet Burmannus: cuiusmodi πλοκάδας naziraeorum caesaties habuisle videtur, ut et coma Absolonis, de qua videre est 2. Sam. c. 18. v. 9. Quemadmodum senis crinibus ornatas olim matronas, apud Festum legimus, h. e. senis comatum ordinibus in funes vel sertas nexis: qui vetustissimus eatum ornatus fuit. Nempe cum mulieri ornamento sit coma promisla, viro dedecori, muliebri modô capillos promittere iubebantur Naziraei, ad maiorem sui humiliationem et abnegationem, uti docet Franc. Burmannus ad locum Numerorum cit. Quod vero modo de Caesarie Simsonis dictum, in qua symbolice inexpugnabile eius robur consistebat, id, ut plura e Sacris alia, Fabula ad Nisum transtulit Megarensium Regem, de quo Ovid. Met. l. 8. v. 9.
---- ---- cui splendidus ostro
Crinis inhaerebat magni fiduciae Regni.
Et paulo post, v. 85.
---- ---- fatali nata Parentem
Crine suum spoliat.
Ubi fatalem vocat, quod urbis regnique fata in eo consistere crederentur etc. Sed et de barba vox occurrit apud Stat. Theb. l. 2. v. 96.
Tiresiae vultus vocemque et vellera nota
Induitur, mansêre comae propexaque mento
Caesaries.
Et Ovid. de Aesculapio, Met. l. 15. v. 653.
Cum Deus in Somnis Opifer consistere visus
Caesariem longae dextrâ deducere barbae,
Et placidô tales emittere pectore voces.
Utrumque iunxit idem Statius Theb. l. 6. v. 193.
At genitor ----- -----
Inicit ipse rogis tergôque et pectore fusam
Caesariem ferrô minuit, sectisque iacentis
Obnubit tenuia ora comis. ------
Ubi ritum indigitat caedendi et funeri imponendi capillos, iisque os inprimis obnubendi, de quo ubertim scripsêre, Kirchmannus l. 2. c. 15. I. Geartius ad Silvas p. 235. Io. Wowerius ad Petronium p. 456. Delrius ad Senecae Hippolytum v. 1177. Pasleratius ad Propertium l. 1. El. 17. Alii. Vide quoque hîe passim in vocibus Caesariati, Capilli, Coma, Crinis, Funus etc. Addo hoc unum, quod Indis omnibus promissam caesariem, non sine fuco caerulei aut crocei coloris, scribit Solin. c. 65. de qua eorum, aliarumque gentium circa comam barbamque cura, vide praeter modo laudatos Auctores, Tiraquellum ad Alex. ad Alexandro Genial. Dier. l. 5. c. 18.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • cheveleure — I. Cheveleure, f. penac. Est la perruque longue, Caesaries promissa, Capillamentum. Qui est envers les François signe de pleine liberté et franchise. Nicole Gilles en ladite chronique de Hlodio: Apres celle victoire, qui fut devant la cité de… …   Thresor de la langue françoyse

  • Julius Caesar — For other uses, see Julius Caesar (disambiguation). Gaius Julius Caesar Dictator of the Roman Republic …   Wikipedia

  • Etymology of the name of Julius Caesar — The name Caesar probably originated from a dialect of Latium which did not share the rhotacism of the Roman dialect. [L.R. Palmer, The Latin language (Bristol 1954), p. 69.] (That is, the s between vowels did not change to r .) Using the Latin… …   Wikipedia

  • Cassar — is a common Maltese surname. There are various possible origins of the surname. It may be traced back to the Kingdom of the Two Sicilies, incorporating the island of Sicily itself, the area around Naples, and the southern part of the Italian… …   Wikipedia

  • Phonological change — Sound change and alternation Metathesis Quantitative metathesis …   Wikipedia

  • Caesar (Titel) — Gaius Julius Caesar Octavianus, erster Träger des „Titels“ Caesar Caesar (antike Aussprache etwa [ kaɪ̯sar]) war ein Herrschaftstitel im antiken Römischen Reich. Aus einem Cognomen der Republik entstanden (siehe Caesar (Cognomen)), wurde er in… …   Deutsch Wikipedia

  • Haar der Berenike — Sternbild Haar der Berenike …   Deutsch Wikipedia

  • Konon von Samos — (* um 280 v. Chr. auf Samos; † um 220 v. Chr. vermutlich in Alexandria) war ein hellenistischer Mathematiker und Astronom am Hofe des Ptolemaios III. und seiner Frau Berenike in Alexandria. Er war mit Archimedes befreundet und ihm wird die… …   Deutsch Wikipedia

  • Caius Julius Caesar IV — Jules César Pour les articles homonymes, voir César et Iulius Caesar. Jules César …   Wikipédia en Français

  • Gaius Iulius Caesar — Jules César Pour les articles homonymes, voir César et Iulius Caesar. Jules César …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”